Glose
Manus illius.Id est, opera Christi: quae enim verbo docuit, opere complevit, ut de doctrina sua mirantes, operibus confirmaret.Tornatiles,quia in promptu habet facere quod vult, sicut tornatura caeteris est promptior artibus: et quia in se omnem justitiae regulam tenet, unde dicitur:Oportet in me impleri omnem justitiam[Matth. 3.].Aureae, plenae hiacynthis.Quia virtutes quas in homine gessit, divinitatis gratia perfecit: quae nos ad spem et ad amorem coelestium excitant. Hiacynthus enim aerei coloris est.Venter ejus eburneus,id est, fragilitas humanitatis:eburneuspro decore castitatis, quia ab omni peccato immunis.Distinctus,scilicet, non totus eburneus, nec totus sapphirinus. Sapphirus sublimitatem coelestium significat.Distinctusergo, quia partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte, partim divina celsitudo, miraculis, resurrectione et ascensione intelligitur. Sapphirus habet speciem sereni coeli.